monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 6 > 5 > sectio 2 > Ioannes, 14 > bsbClm6343.36 > sectio 24 > sectio 65 > bnf9389.269 > sectio 2 > bsbClm6224.245 > sectio 18 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 8
Et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus est refugii gloriosa resurrectio, postquam iam nulla imbecillitate concutitur, sed incorruptibili maiestate perfruitur. Nam tunc salvus fuit, cum mors ei ultra praevalere non potuit. Ita quod timet, ex nobis; quod confidit, propriae Divinitatis est. Domum quoque refugii ad Ecclesiam catholicam dicunt aliqui pertinere, ubi a parte membrorum petit se salvum fieri, quoniam in ipsa revera omnis Christianus salvus efficitur; sicut in arca Noe crescente diluvio soli salvi facti sunt qui feliciter intrare meruerunt.